Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 800

Previous Number Next Number See English 

800. "Quia venificio tuo seductae sunt omnes gentes," significat illorum nefarias artes et astutias, per quas omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerunt. - Per "veneficium quo seductae sunt omnes gentes," significantur nefandae artes et astutiae, per quas illuserunt et persuaserunt, ut colerentur et adorarentur vice Domini, ita sicut Dominus; et quia Dominus est Deus Caeli et Terrae, ut Ipse docet (Matth. xxviii. 18), ita sicut dii: quod Divinam Domini potestatem in se transtulerint, videatur supra (n. 798). Et quia haec significantur per illa verba, etiam significatur quod per nefarias artes et astutias omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerint. Quod haec usque finem habitura sint, et finem in mundo spirituali habuerint, prius dictum et ostensum est. Hoc describitur ita apud Esajam:

"Persta in incantationibus tuis" Babel, "et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua; forte poterunt prodesse, forte terribilis fias; defatigata es multitudine consilii tui. Stent nunc et servent te observatores caelorum, spectantes stellas,{1} divinantes in menses. Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripient animam e manu flammae. Tales facti sunt Mercatores tui a juventute, quisque e regione sua aberravit, non salvans te" (xlvii. 12-15{2}). @1 stellas pro "terram"$ @2 12-15 pro "14, 15, 16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church