Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 801

Previous Number Next Number See English 

801. (Vers. 24.) "Et in ea Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra," significat quod ex Religioso, quod per "Urbem Babylonem" intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem. - Per "sanguinem" significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 684); per "prophetas" significantur omnes qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte vera doctrinae ex Verbo (n. 8, 133); quod per "sanctos" significentur qui ab Ecclesia Domini sunt, et abstracte sancta vera Ecclesiae (n. 173, 586, 666); quod per "occisos" significentur qui spiritualiter occisi sunt, et quod spiritualiter occisi dicantur qui per falsa pereunt (n. 325, et alibi pluries); et quia per "terram" significatur Ecclesia, per "omnes occisos terrae" significantur omnes in Christiana Ecclesia qui per falsa perierunt, quia falsum apud illos ex illo Religioso emanavit. Dicitur etiam de Babele apud Jeremiam quod Ibi sint confossi omnis terrae (li. 49, 52);

et apud Esajam quod "Lucifer," qui ibi est Babel, "terram suam perdiderit, et populum suum occiderit" (xiv. 20). Quod ex Religioso Babylonico emanaverint plura falsa in Ecclesias Reformatorum, videatur supra (n. 751), ubi explicatum est quod Mulier, quam vidisti, sit Urbs magna habens regnum super Reges terrae" (Apoc. xvi. 18).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church