817. "Et dixit, Haec verba vera sunt Dei," significat quod hoc credendum sit, quia a Domino, nempe quod "beati sint qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," hoc est, quod vita aeterna sit illis in terris qui recipiunt ea quae Novae Ecclesiae Domini sunt.