Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 818

Previous Number Next Number See English 

818. (Vers. 10.) "Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus Sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora," significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus sicut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit. - Per "procidi ante pedes ejus adorare illum, et dixit mihi, Vide ne, Deum adora," significat quod non aliquis angelus Caeli adorandus et invocandus sit, sed Solus Dominus; per "conservus tuus sum, et fratrum tuorum" significat quod non Divinum sit angelo, sed quod associatus homini ut frater fratri; per "habere testimonium Jesu" significatur quod similiter in conjunctione cum Domino sit, per agnitionem Divini in Humano Ipsius, et per vitam secundum praecepta Ipsius; quod haec per "habere testimonium Jesu" significetur, in sequente articulo videbitur. Quod angeli Caeli non sint superiores hominibus, sed quod sint pares illis, et quod ideo aeque sint servi Domini sicut sunt homines, est quia omnes angeli fuerunt homines, nati in mundo, et non aliqui immediate creati, ut constare potest ex illis quae in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito, scripta et ostensa sunt. Excellunt quidem sapientia prae hominibus; sed hoc ideo quia in statu spirituali sunt, et inde in luce Caeli, et non in statu naturali, et sic in luce mundi, ut sunt homines telluris; sed quantum aliquis angelus excellit sapientia, tantum agnoscit quod non supra homines sit, sed similis illis{1}; quare nec aliqua conjunctio hominum cum angelis est, sed est consociatio cum illis; cum Solo Domino datur conjunctio. Quomodo autem fit conjunctio cum Domino et consociatio cum angelis per Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69). @1 illis pro "illi"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church