Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 826

Previous Number Next Number See English 

826. (Vers. 14.) "Et exercitus in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti Byssino albo et mundo," significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiore et sic in puris et genuinis veris erant. - Per "exercitus in Caelo" intelliguntur Angeli qui in Divinis veris et bonis sunt (n. 447); per "Caelum" hic intelligitur Caelum novum Christianum, de quo supra (n. 612, 613, 626, 659, 661); quod id Caelum intelligatur, est quia hoc est Novum Caelum, de quo in Apocalypsi agitur: per "sequi Dominum" significatur Ipsi conjunctus esse (n. 621): per "equos albos" super quibus apparebant, significatur intellectus Verbi interior, ut supra (n. 820): per "byssinum album et mundum" significatur verum purum et genuinum per Verbum a Domino (n. 814{1}). Dicitur etiam de nova Ecclesia, quod amiceretur "byssino mundo et splendido" (versu 8 hujus capitis); ita hic de Caelo novo Christiano, per quod a Domino illa Ecclesia erit. @1 814 pro "813"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church