Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 825

Previous Number Next Number See English 

825. (Vers. 13.) "Et circumindutus vestimento tincto Sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei," significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est. - Per "vestimentum" significatur verum investiens bonum (n. 166, 212, 328); et cum de Verbo, significatur Verbum in Sensu literae, hic enim est sicut vestis, qua Sensus spiritualis et caelestis ejus est circumindutus: per "sanguinem" significatur violentia illata Divino Domini et Verbo (n. 327, 684); causa quod hoc significetur, est quia per "sanguinem" significatur Divinum Verum Domini in Verbo (n. 379, 653{1}), quare per "effundere sanguinem" significatur violentiam inferre Divino Domini et Verbo; per "Verbum Dei" significatur hic Verbum in Sensu literae, huic enim est violentia illata, non autem Verbo in Sensu spirituali, quia hic Sensus non fuit notus, et si fuisset notus, etiam illi fuisset violentia illata; quare non prius revelatus est ille Sensus, quam postquam Ultimum Judicium peractum est, et nova Ecclesia a Domino instituenda est; nec hodie revelatur alicui, nisi qui in Divinis Veris a Domino est (videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 26). Quod Divino Domini et Verbo violentia illata sit, patet manifeste a Religioso Catholico Romano, et a Religioso Reformatorum de sola Fide. Religiosum Catholico Romanum tradit quod Humanum Domini non sit Divinum, quare in se transtulerunt omnia Domini; tum quod Verbum solummodo ab illis interpretandum sit, ac interpretatio ab illis est ubivis contra Divinum Verum Verbi, ut in Explicatione capitis praecedentis (xviii.), ostensum est; inde patet, quod ab illo Religioso violentia illata sit Verbo. Similiter a Religioso apud Reformatos de sola Fide: hoc nec facit Humanum Domini Divinum, et condit theologiam super unico dicto Pauli false intellecto, et ideo sicut nihili facit omnia quae Dominus docuit de amore et charitate et de bonis operibus, quae tamen tam exstantia sunt, ut quisque, si modo ei oculi sunt, videre possit. Similiter factum est cum Verbo a Judaeis: Religiosum illorum fuit, quod Verbum non pro aliis scriptum esset quam pro illis, et sic quod non alii ibi intelligantur; et quod Messias venturus eveheret illos supra omnes in toto terrarum orbe; per quae et plura alia falsificaverunt et adulteraverunt omnia Verbi. Hoc intelligitur per haec apud Esajam:

"Quis Hic Qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra: quare rubicundus quoad vestem Tuam,{2} et vestes Tuae sicut calcantis in torculari. Unde sparsa est victoria eorum super vestes Meas, et omne vestimentum Meum pollui" (lxiii. 1, 2, (3));

per "vestes" etiam hic significantur Divina Vera Verbi; per "Edom" significatur rubicundum, hic rubicundum ex sanguine; inde patet, quod per "circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei," significetur Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est. @1 653 pro "654"$ @2 Tuam pro "suam"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church