824. "Habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse," significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat. - Per "nomen" significatur quale alicujus (n. 165, et alibi); hic, quale Verbi, seu quale Verbum est intus, hoc est, in Sensu spirituali et caelesti ejus: dicitur "Nomen scriptum," quia Verbum est tam apud homines in terris, quam apud angelos in Caelis (videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 70-75). Per quod "nemo novit nisi Ipse" significatur quod nemo videat quam Ipse Dominus, et cui Ipse revelat, hoc est, quale est Verbum in Sensu spirituali. Quod nemo videat Sensum spiritualem Verbi quam Solus Dominus, et inde quod nemo videat illum Sensum nisi a Domino, et quod nemo a Domino nisi in Divinis veris ab Ipso sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 26).