868. "Et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum," significat quod omnes judicati sint secundum vitam suam internam in externis. - Per "mortuos" significantur omnes qui e terris mortui sunt, et tunc in Mundo spirituum (ut supra, n. 866): "ex scriptis in libris" significat ex interioribus mentis cujusvis tunc reclusis (ut mox supra, n. 867): "secundum opera illorum" significat secundum vitam cujusvis internam in externis; quod id per "opera" in Verbo significetur, videatur supra (n. 72,{1} 76, 94, 141, 641): quibus adjiciam haec, quod dentur opera mentis et opera corporis, utraque interna et simul externa; opera mentis sunt intentiones et conatus, et opera corporis sunt loquelae et actus; haec et illa procedunt ex hominis vita interna, quae est voluntatis seu amoris ejus; quicquid non desinit in opera, sive interna quae mentis sive externa quae corporis, non sunt in vita hominis, influunt enim e Mundo spirituum, sed non recipiuntur; quare sunt sicut imagines quae stringunt oculos, et sicut odores qui feriunt nares, a quibus homo avertit faciem: sed plura de his videantur in locis supra citatis, ubi etiam aliqua loca ex Verbo adducta sunt confirmantia quod homo secundum opera judicetur. Praeter illa sint etiam haec ex Paulo:
"In die irae et revelationis justi judicii Dei, Qui reddet unicuique secundum Opera ejus" (Rom. ii. 5, 6);
"Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus, pro ut ea fecit, sive bonum sive malum" (2 Corinth. v. 10). @1 72 pro "73"$