Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 869

Previous Number Next Number See English 

869. (Vers. 13.) "Et dedit Mare eos qui in illo mortuos," significat homines Ecclesiae externos et naturales convocatos ad judicium. - Per "mare" significatur externum Ecclesiae, quod est naturale; inde per illos quos "mare dedit" significantur homines Ecclesiae externi et naturales; quod "mare" significet externum Ecclesiae, quod est naturale, videatur supra (n. 238, 239 fin., 402 405,{1} 470, 565 1/2, 567{2}, 659, 661); per "mortuos" intelliguntur qui e terris mortui erant, ut supra (n. 866, 868). Quod per "mortuos quos dedit mare," intelligantur homines Ecclesiae externi, est quia non alii judicati sunt quam qui in aliquo cultu fuerunt; omnes enim illi qui spreverunt sancta Ecclesiae, et negaverunt Deum, Verbum et Vitam post mortem, judicati sunt statim post mortem, et conjuncti illis qui in Inferno erant, quo dein dejecti sunt; at illi qui externi et naturales homines fuerunt, et ore tulerunt quod Deus sit, quod Caelum et Infernum sint, et quodam modo agnoverunt Verbum, illi sunt qui convocati erant ad judicium. Ex his qui ex "mari" erant, plures salvati sunt; nam non legitur quod omnes illi "conjecti sint in stagnum ignis, sicut "Mors et Infernus;" sed quod "si quis ex illis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus sit" (vers. 15{3}). Illi qui ex his salvati sunt, etiam intelliguntur per "reliquos mortuorum qui non revixerunt donec consummarentur mille anni" (vers. 5). Ex his nunc constare potest, quod per "dedit mare eos qui in illo mortuos" significentur homines Ecclesiae externi et naturales convocati ad judicium. @1 402-405 pro "403, 404, 420"$ @2 565 1/2, 567 pro "566"$ @3 15 pro "16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church