Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 872

Previous Number Next Number See English 

872. (Vers. 14.) "Et Mors at Infernus conjecti sunt in stagnum ignis," significat quod impii corde qui in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, dejecti sint in Infernum inter illos qui in amore mali et inde in amore falsi concordantis cum malo erant. - Per "Mortem et Infernum" significantur impii corde, qui interius in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, ut supra (n. 870). Per "stagnum ignis" significatur infernum ubi sunt illi qui in amore mali et inde in amore falsi concordantis cum malo, ita qui amant malum, et confirmant illud per ratiocinia ex naturali homine, et plus qui confirmant illud per Sensum literae Verbi; hi non possunt aliter quam interius in se negare Deum, nam hoc in malo vitae per falsa confirmato latet reconditum: "stagnum" significat ubi falsum in copia, et "ignis" significat amorem mali, ut supra (n. 835,{1} 864). Quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," est secundum loquelam angelicam, in qua non nominatur persona, sed id quod est in persona et facit illam, hic in persona quod facit mortem et infernum ejus; quod ita sit, videri potest ex eo quod Infernus non possit conjici in Infernum. @1 835 pro "841"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church