873. "Haec est altera mors," significat quod his sit ipsa damnatio.-Quod per "alteram mortem" significetur mors spiritualis, quae est damnatio, videatur supra (n. 853): hoc dicitur, quia illi qui impii corde sunt, et in se diaboli et satanae, et tamen sicut homines Ecclesiae, prae reliquis damnati sunt.