Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 902

Previous Number Next Number See English 

902. (Vers. 14.) "Et murus urbis habens fundamenta duodecim," significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae. -Per "murum urbis" significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); et per "fundamenta duodecim" significantur omnia doctrinae Ecclesiae, per "fundamenta" significantur doctrinalia, et per "duodecim" omnia; etiam Ecclesia fundatur super doctrina, docet enim quomodo credendum est et quomodo vivendum, et doctrina non aliunde quam ex Verbo haurienda est; quod ex Sensu literae Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 50-61). Quoniam omnia doctrinae per "duodecim fundamenta muri urbis Novae Hierosolymae" significantur, et Ecclesia est Ecclesia ex doctrina, ideo de fundamentis ejus in specie agitur infra (vers. 19, 20). In Verbo aliquoties nominantur "fundamenta terrae;" et per illa non intelliguntur fundamenta terrae, sed fundamenta Ecclesiae, "terra" enim significat Ecclesiam (n. 285): et fundamenta Ecclesiae non alia sunt, quam quae ex Verbo sunt, et vocantur doctrinalia; ipsum enim Verbum est quod fundat Ecclesiam. Doctrinalia ex Verbo etiam significantur per "fundamenta" in his locis:

"Annon intelligitis Fundamenta terrae" (Esaj. xl. 21);

"Ponam verba Mea in os tuum ad plantandum Caelos et ad Fundandum terram" (Esaj. li. 16):

"Non agnoscunt, non intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia Fundamenta terrae" (Psalm. lxxxii. 5):

"Verbum Jehovae extendentis Caelos et Fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus" (Sach. xii. 1);

"Jehovah accendit ignem in Zione, qui comedit Fundamenta ejus" (Thren. iv. 11);

"Impii jaculantur in tenebris rectos corde, quia Fundamenta subruuntur" (Psalm. xi. 2, 3);

"Audite montes litem Jehovae, robora, Fundamenta terrae, quia lis Jehovae cum populo Suo" (Mich. vi. 2);

"Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt Fundamenta terrae, confracta est terra, disrupta est terra, commota est terra" (Esaj. xxiv. 18-20). (Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 32; cap. xlviii. 13: cap. li. 13; Psalm. xxiv. 2; Psalm. cii. 26 (B. A. 25); Psalm. civ. 5, 6; 2 Sam. xxii. 8, 16:) Qui non cogitat quod "terra" significet Ecclesiam, non potest nisi quam mere naturaliter, imo materialiter cogitare hic, ubi legit "fundamenta terrae;" similiter ut foret, si non cogitaret quod urbs Hierosolyma hic significet Ecclesiam, dum legit murum, portas, fundamenta, plateas, mensuras ejus, et plura quae in hoc capite describuntur ut urbis, cum tamen sunt Ecclesiae, ita non materialiter sed spiritualiter intelligenda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church