903. "Et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de Vita secundum praecepta Ipsius. -Quod in fundamentis scripta sint "nomina duodecim Apostolorum Agni," est quia per "duodecim apostolos" significatur Ecclesia Domini quoad omnia ejus (n. 79, 233, 790), hic quoad omnia doctrinae ejus, quia nomina illorum scripta sunt super "duodecim fundamentis," per quae significantur omnia doctrinae Novae Hierosolymae (n. 902); per "duodecim nomina" significatur omne quale ejus, et omne quale ejus se refert ad duo in Doctrina et inde in Ecclesia illa, de Domino et de Vita secundum percepta Ipsius; ideo haec significantur. Quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad illa duo, est quia sunt universalia ejus, ex quibus omnia singularia pendent, et sunt essentialia ex quibus omnia formalia procedunt; sunt inde sicut anima et vita omnium doctrinae ejus: sunt quidem duo, sed non potest unum separari ab altero, nam separare illa foret sicut separare Dominum ab homine, et hominem a Domino; et tunc non est Ecclesia. Haec duo conjuncta sunt sicut duae tabulae Legis, quarum una continet illa quae Domini sunt, et altera quae hominis; quare vocantur foedus, et foedus significat conjunctionem. Cogita quid foret cum illis tabulis Legis, si prima solum exstaret et altera avelleretur, vel si altera exstaret et prima avelleretur; annon foret sicut Deus non videret hominem, aut sicut homo non videret Deum, et sicut recederet unus ab altero. Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad amorem in Dominum et ad amorem erga proximum: amor in Dominum est fidem in Dominum habere et facere praecepta Ipsius; et facere praecepta Ipsius est amor erga proximum, quoniam facere praecepta Ipsius est usus facere proximo. Quod illi ament Dominum qui faciunt praecepta Ipsius, Ipse Dominus docet apud Johannem, cap. xiv. 21-24; et quod amor in Deum et amor erga proximum sint duo praecepta ex quibus pendent Lex et Prophetae, Matth. xxii. 35-38; per "Legem et Prophetas," intelligitur Verbum in toto complexu.