Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 904

Previous Number Next Number See English 

904. (Vers. 15.) "Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus, significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad Doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo. -"Et loquens cum me" significat Dominum e Caelo, quia erat Angelus unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, de quo supra (vers. 9), per Quem intelligitur Dominus e Caelo loquens (n. 895); per "calamum" significatur potentia seu facultas ex bono amoris, per "calamum" potentia seu facultas (n. 485), et per "aurum" bonum amoris (n. 211, 726); per "metiri" significatur cognoscere quale rei, ita intelligere et scire (n. 486); per "urbem" quae erat Sancta Hierosolyma, significatur Ecclesia quoad Doctrinam (n. 879, 880{1}); per "portas" significantur cognitiones veri et boni ex Sensu literae Verbi, quae ex spirituali vita in illis sunt vera et bona (n. 899); et per "murum" significatur Verbum in Sensu literae, ex quo (n. 898). Ex his patet, quod per "loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus" significetur quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo. Quod haec significentur, prorsus non videri potest in Sensu literae; in eo enim solum videtur quod unus angelus cum Johanne loquens habuerit calamum aureum, ut metiretur urbem, portas et murum; sed tamen quod alius Sensus, qui est spiritualis, illis insit, patet manifeste ex eo, quod per "urbem Hierosolymam" non intelligatur aliqua urbs, sed Ecclesia; quare omnia quae dicuntur de Hierosolyma ut urbe, significant talia quae Ecclesiae sunt, et omnia Ecclesiae in se spiritualia sunt. Talis Sensus spiritualis etiam inest illis quae dicuntur supra, ubi haec:

"Datus est mihi calamus similis baculo; et Angelus adstitit dicens, Surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo" (Apoc. xi. 1). Similis etiam Sensus spiritualis inest omnibus illis quae Angelus calamo mensus est, apud Ezechielem (xl.-xlviii.);

etiam his apud Sachariam:

"Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce vir cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; qui dixit ad me, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus et quanta longitudo ejus" (cap. ii. 5, 6 (B. A. 1, 2)). Imo talis Sensus spiritualis inest omnibus Tabernaculi et omnibus Templi in Hierosolyma, quae mensurata leguntur, et quoque ipsis mensuris illorum; et tamen nihil eorum videri potest in Sensu literae. @1 879, 880 pro "878, 879"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church