905. (Vers. 16.) "Et urbs quadrangularis sita est," significat justitiam in illa. -Quod urbs visa sit "quadrangularis," est quia "quadrangulare" seu "quadratum" significat justum; nam "triangulare" significat rectum: omnia illa in ultimo gradu, qui est naturalis. "Quadrangulare" seu "quadratum" significat justum, quia sunt ei quatuor latera, et quatuor latera spectant quatuor plagas; et aequaliter spectare quatuor plagas, est ex justo omnia: quare tres portae ab unaquavis plaga patebant in urbem; et dicitur apud Esajam, "Aperite portas, ut ingrediatur Gens justa custodiens fidelitates" (xxvi. 2{1}). "Urbs quadrangularis sita est," ut longitudo et latitudo ejus essent aequales; et per "longitudinem" significatur bonum illius Ecclesiae, et per "latitudinem" verum ejus; et quando bonum et verum aequalia sunt, tunc est justum. Ex hac significatione "quadrati" est, quod in communi sermone dicatur vir "quadratus," qui est vir qui non ad hanc vel ad illam partem declinat ex injusto. Quia "quadratum" significat justum, ideo Altare holocausti (per quod significabatur cultus ex bono et inde vero caelesti) erat quadratum (Exod. xxvii.{2} 1);
Tum Altare suffitus (per quod significabatur cultus ex bono et inde vero spirituali) etiam erat quadratum (Exod. xxx. 1, 2{3});
Et quoque Pectorale judicii, in quo erat Urim et Thummim, erat quadratum duplicatum (Exod. xxviii. 15(, 16; cap. xxxix. 9)). (Praeter alia.) @1 2 pro "3"$ @2 xxvii. pro "xxviii."$ @3 xxx. 1, 2 pro "xxx. 1, 2; cap. xxxix. 9"$