906. "Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo," significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma. -Per "longitudinem" urbis Hierosolymae significatur bonum Ecclesiae, et per "latitudinem" ejus significatur verum Ecclesiae; quod per "latitudinem" significetur verum, supra (n. 861) ex Verbo ostensum est. Quod per "longitudinem" significetur bonum, hic bonum Ecclesiae, est ex eadem causa ex qua "latitudo" significat verum; causa est, quia extensio Caeli ab oriente in occidentem intelligitur per "longitudinem," et extensio Caeli a meridie in septentrionem intelligitur per "latitudinem;" et angeli qui in oriente et occidente Caeli habitant in bono amoris sunt, et angeli qui in meridie et septentrione Caeli in veris sapientiae sunt (videatur supra, n. 901). Simile est cum Ecclesia in terris; nam omnis homo qui in bonis et veris Ecclesiae ex Verbo est, consociatus est angelis Caeli, et cum illis quoad interiora mentis cohabitat; illi qui in bono amoris sunt, in oriente et occidente Caeli; et illi qui in veris sapientiae sunt, in meridie et septentrione Caeli. Hoc quidem nescit homo; sed tamen unusquisque post mortem in suum locum venit. Inde nunc est quod per "longitudinem," cum de Ecclesia, significetur bonum ejus, et per "latitudinem" verum ejus: quod de Ecclesia non possit praedicari longum et latum, sed quod de urbe per quam significatur Ecclesia possit, patet. Quod significetur quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma, est quia dicitur quod "longitudo ejus tanta sit quanta et latitudo;" et per "longitudinem" significatur bonum Ecclesiae, et per "latitudinem" verum ejus, ut dictum est: quod unum faciant sicut essentia et forma, est quia verum est forma boni, et bonum est essentia veri, ac essentia et forma unum faciunt.