913. Quod "aurum" significet bonum amoris, est quia metalla aeque ac omnia et singula quae apparent in mundo naturali, correspondent; aurum bono amoris, argentum veris sapientiae, cuprum seu aes bono charitatis, ac ferrum veris fidei, Inde est, quod haec metalla etiam sint in Mundo spirituali, quoniam omnia quae ibi apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quae in se spiritualia sunt. Quod "aurum" ex correspondentia significet bonum amoris, constare potest ex his locis:
"Suadeo tibi emere a Me Aurum exploratum igne, ut ditatus sis" (Apoc. iii. 18):
"Quomodo obscuratum est Aurum, mutatum est Obryzum Optimum; effusi sunt Lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis aestimati pares Auro puro" (Thren. iv. 1,2);
"Animas pauperum servabit, et dabit illis ex Auro Schebae" (Psalm. lxxii. 13,{1} 15);
"Pro aere adducam Aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam" (Esaj. lx. 17);
"Ecce sapiens tu, ullum occultum non latuit te; in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi Aurum et argentum in thesauris tuis: in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, et Aurum" (Ezech. xxviii. 3, 4, 13);
"Turma camelorum obtegent te, omnes e Scheba venient, Aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (Esaj. lx. 6, 9; Matth. (ii. 11);
"Implebo Domum hanc gloria, Mihi Argentum et Mihi Aurum, magna erit gloria Domus hujus posterioris prae prioris" (Hagg. ii. (7,) 8, 9);
"Filiae Regum inter pretiosas tuas, constitit Regina ad dextram tuam in Auro optimo Ophiris, de implexis Auri vestis ejus" (Psalm. xlv. 10, 14 (B. A. 9, 13); Ezech. xvi. 13);
"Accepisti vasa ornatus tui ex Auro Meo, et ex Argento Meo, quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi" (Ezech. xvi. 17); "Argentum Meum et Aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra" (Joel iv. 5 (B. A. iii. 5)). Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, ideo cum Belshazar cum magnatibus biberet vinum e vasis Auri eductis e Templo Hierosolymae, et simul laudaret deos Auri, argenti, aeris et ferri, scriptum est in pariete, et ille ea nocte occisus est (Dan. v. 2, seq.). (Praeter multis aliis in locis.) Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, ideo Arca, in qua erat Lex, obducta erat Auro intra et extra (Exod. xxv. 11); Et ideo Propitiatorium et Cherubi super Arca erant ex puro Auro (Exod. xxv. (17,) 18);
Altare suffitus erat ex puro Auro (Exod. xxx. 3);
Pariter Candelabrum cum lucernis (Exod. xxv. 31, 38);
Et Mensa super qua panes facierum obducta fuit Auro (Exod. xxv. 23, 24). Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, "argentum" Verum sapientiae, "aes" Bonum amoris naturalis qui amor vocatur charitas, et "ferrum" Verum fidei, ideo antiqui vocabant successiones temporum ab antiquissimis usque ad ultima, saecula aurea, argentea, aerea et ferrea. Similia significantur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam, Cujus caput erat Aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum, ex parte argilla (Dan. ii. 32, 33);
per haec significantur successivi status Ecclesiae in hoc mundo ab antiquissimis temporibus usque ad hodiernum. Status Ecclesiae hodiernus ita describitur:
"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (Dan. ii. 43);
per `ferrum" significatur Verum fidei, ut dictum est; sed cum non Verum fidei est, sed Fides absque vero, tunc est "ferrum mixtum cum argilla luti," quae non cohaerent: per "semen hominis," cum quo se illa commiscebunt, significatur Verum Verbi: hic status est Ecclesiae hodie. Quid postea futurum sit, describitur ibi paucis, vers. 45; sed pluribus, cap. vii. 13-18, 27. @1 13 pro "14"$