Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 914

Previous Number Next Number See English 

914. (Vers. 19.) "Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata," significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem. - Per "duodecim fundamenta" significantur omnia doctrinae (n. 902); per "murum" significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); per "urbem sanctam Hierosolymam" significatur Nova Domini Ecclesia (n. 879, 880); per "lapidem pretiosum" significatur Verbum in Sensu literae pellucens ex Sensu spirituali ejus (n. 231, 540, 726, 911); et quia hoc fit secundum receptionem, ideo significatur quod omnia doctrinae ex Verbo apud illos apparitura sint in luce secundum receptionem. Omnis qui non sane cogitat, non potest credere quod omnia Ecclesiae novae possint apparere in luce; at sciant quod possint: nam cuivis homini est cogitatio exterior et interior; cogitatio interior est in luce Caeli et vocatur perceptio, et cogitatio exterior est in luce mundi; ac intellectus apud unumquemvis hominem talis est ut possit elevari usque in lucem Caeli, et quoque elevatur si ex aliquo jucundo vult videre verum; quod ita sit, per multam experientiam scire datum est, de qua videantur mirabilia in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et adhuc plura in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: nam jucundum amoris et sapientiae elevat cogitationem, ut videat sicut in luce quod ita sit, tametsi non prius audiverat illa. Haec lux, quae mentem illustrat, non aliunde influit quam e Caelo a Domino; et quia illi qui e nova Hierosolyma erunt, directe adituri sunt Dominum, lux illa influit via ordinis, quae est per amorem voluntatis in perceptionem intellectus. Ast qui confirmaverunt apud se illud dogma, quod intellectus in theologicis nihil visurus sit, sed quod caece credendum sit quod Ecclesia docet, illi non possunt aliquod verum in luce videre, obstruxerunt enim viam lucis apud se: hoc dogma retinuit Ecclesia Reformatorum ex Religioso Romano Catholico, quod tradit quod nullus praeter ipsam Ecclesiam, per quam intelligunt Pontificem et Papale Consistorium, interpretaturus sit Verbum, et quod qui non fide amplectitur omnia doctrinae ab Ecclesia traditae, pro haeretico habendus sit, et quod anathema sit: quod ita sit, constat ex clausula Concilii Tridentini in quo omnia dogmata istius Religiosi constabilita sunt, ubi haec ad finem dicuntur:

Dixit tunc Praeses Moronus, "Ite in pace." Secutae acclamationes; inter alias haec (dixerunt) cardinalis e Lotharingia et Patres:-

(Card.) "Omnes ita credimus, omnes id ipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus; haec est fides beati Petri et Apostolorum; haec est fides Patrum; haec est fides Orthodoxorum. (Respons.) "(Fiat,) fiat. Amen, Amen." (Card) "Anathema cunctis haereticis." (Respons.) "Anathema, Anathema." Decreta illius Concilii sunt quae supra in principio hujus operis in summa adducta sunt, in quibus tamen vix unum verum est. Haec allata sunt, ut sciatur, quod Reformati caecam fidem, hoc est, fidem separatam ab intellectu retinuerint ex Religioso illo; et qui posthac retinent illam non possint illustrari in Divinis Veris a Domino. Quamdiu intellectus captivatur sub obedientia fidei, seu intellectus removetur a videndis veris Ecclesiae, fit theologia non nisi quam res memoriae; et res solius memoriae dissipatur sicut omnis res dissoluta a suo judicio, et perit ex suo obscuro Inde est, quod sint "Duces caeci caecorum; et quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt" (Matth. xv. 14);

et sunt caeci, quia non ingrediuntur per januam, sed aliunde; Jesus enim dicit, "Ego sum Janua: per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet," (Joh. x. 9);

"pascuum invenire" est doceri, illustrari et nutriri in Divinis veris. Omnes qui non intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur fures et latrones;" at qui intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur "pastores ovium," in eodem capite (x. vers. 1, 2); ergo adi, amice, Dominum, et fuge mala ut peccata, et rejice solam fidem, et tunc aperietur intellectus tuus, et videbis mirabilia, et afficieris illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church