Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 918

Previous Number Next Number See English 

918. (Vers. 22.) "Et templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus," significat quod in hac Ecclesia non aliquod externum separatum ab interno erit, quia Ipse Dominus in Divino Humano Suo, a Quo est omne Ecclesiae, Solus aditur, colitur et adoratur. - Per "templum non vidi in ea," non intelligitur quod in Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, non erunt templa; sed quod in illa non erit externum separatum ab interno; causa est, quia per "templum" significatur Ecclesia quoad cultum, et in superno sensu Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, Qui colendus est, videatur supra (n. 191, 529, 585); et quia omne Ecclesiae est a Domino, ideo dicitur, "quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus," per quae significatur Dominus in Divino Humano Suo; per "Dominum Deum Omnipotentem" intelligitur Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, et per "Agnum" significatur Divinum Humanum Ipsius, ut saepius supra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church