Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 919

Previous Number Next Number See English 

919. (Vers. 23.) "Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus," significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino Vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali. - Per "solem" hic significatur amor naturalis separatus ab amore spirituali, qui est amor sui; et per "lunam" significatur intelligentia, tum fides naturalis, separata ab intelligentia et fide spirituali, quae est propria intelligentia et fides a se; hic amor et haec intelligentia et fides significantur hic per "solem et lunam," quibus non opus habebunt ut luceant coram illis qui in Nova Domini Ecclesia erunt: per "Gloriam Dei," quae illustrat illam, significatur Divinum Verum Verbi (n. 629); et quia a Domino est illustratio illa, dicitur "et lucerna ejus Agnus." Similia quae hic, significantur per haec apud Esajam:

"Vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem; non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi; sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, e Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit ibi in Lucem aeternitatis; populus tuus omnes justi" (lx. 18-21);

per "solem et lunam" quae non amplius lucebunt, intelliguntur amor sui et propria intelligentia; et per "solem et lunam" quae non amplius occident, intelliguntur amor a Domino in Dominum, ac intelligentia tum fides ab Ipso; et per quod "Jehovah erit in lucem aeternitatis" significatur simile quod hic, quod "Gloria Dei illustrabit, et lucerna ejus Agnus." Quod "sol" significet amorem in Dominum, et in opposito sensu amorem sui, videatur supra (n. 53, 414); et quod "luna" significet intelligentiam a Domino et fidem ab Ipso (n. 332, 413, 414); inde "luna" in opposito sensu significat propriam intelligentiam et fidem a se. Quoniam per "solem" in opposito sensu significatur amor sui, et per "lunam" propria intelligentia et fides a se, ideo Abominatio fuit adorare ad solem, lunam et stellas (ut constare potest apud Jerem. viii. 1, 2: apud Ezech. viii. 15, 16; apud Zeph. i. 5);

Et quod illi lapidarentur (Deutr. xvii. 2, 3(, 5)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church