Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 920

Previous Number Next Number See English 

920. (Vers. 24.) "Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt," significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta. - Per "gentes" significantur qui in bono vitae sunt, et quoque qui in malo vitae (n. 483); hic qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum, quia dicitur, "gentes quae salvantur:" "in luce ambulare" significat vivere secundum Divina vera, et videre illa intus in se, sicut oculus objecta; objecta enim visus spiritualis, qui est interioris intellectus, sunt vera spiritualia, quae similiter ab illis, qui in illo intellectu sunt, videntur, sicut objecta naturalia coram oculis; per "lucem" hic significatur perceptio Divini Veri ex interiore illustratione a Domino apud illos (n. 796), et per "ambulare" significatur vivere (n. 167); inde patet quod per "in luce" Novae Hierosolymae "ambulare," significetur ex interiore illustratione percipere et videre Divina vera, et vivere secundum illa: sed hoc illustrandum est, quia nescitur quinam per "gentes" hic intelliguntur, et quinam per "reges," de quibus in hoc versu sequitur. Per "gentes" significantur qui in bono amoris a Domino sunt, quod bonum vocatur bonum caeleste, et per "reges" significantur qui in veris sapientiae ex bono spirituali a Domino sunt, de quibus in sequente articulo; illi qui in bono caelesti a Domino sunt, omnes habent Divina vera vitae suae inscripta; quare "ambulant," hoc est, vivunt juste secundum illa, et quoque vident illa intus in se, sicut oculus objecta (de quibus videantur quae supra, n. 120-123, memorata sunt). Omnes Caeli distincti sunt in duo Regna, caeleste et spirituale; bonum Regni caelestis vocatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; et bonum Regni spiritualis vocatur bonum spirituale, et est bonum sapientiae, quod in sua essentia est verum: de binis his Regnis, videatur supra (n. 647, 725, 854). Simile est cum Ecclesia; et ibi homines caelestes sunt, qui vivunt secundum praecepta justi{1} quia reges Divinae sunt, sicut homo civilis vivit secundum praecepta justi quia leges civiles sunt; sed differentia illorum est, quod prior ex vita sua secundum praecepta seu leges sit civis Caeli, quantum apud se facit leges civiles, quae justitiae sunt, etiam leges Divinas. Illi qui per "gentes" hic significantur, quibus, ut dictum est, Divina vera sunt inscripta, sunt qui intelliguntur apud Jeremiam:

"Dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam; neque docebunt quis amplius socium suum aut quis fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscet Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 33, 34). @1 justi pro "juste"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church