921. "Et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam," significat quod omnes qui in veris sapientiae sunt ex bono spirituali, ibi confitebuntur Dominum, et Ipsi addicabunt omne verum et omne bonum, quae apud se sunt. - Per "reges terrae" significantur qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 20, 854); hic itaque qui in veris sapientiae ex bono amoris spiritualis, quia prius nominantur "gentes," per quas significantur qui in bono amoris caelestis sunt, de quibus in praecedente Articulo; per "afferre gloriam et honorem in illam," seu Novam Hierosolymam, significatur confiteri Dominum et addicare Ipsi omne verum et bonum, quae apud se sunt; quod haec significentur per afferre et dare "gloriam et honorem," videatur n. 249, 629, 693, "gloria" enim praedicatur de Divino Vero, et "honor" de Divino Bono Domini (ii. 249). Per "gentes et reges" similia significantur quae per "gentes et populos" (de quibus supra, n. 483); per "gentes" illi qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in veris sapientiae sunt; etiam in opposito sensu: quare in Verbo passim dicuntur "gentes et reges," sicut dicuntur "gentes et populi," ut in his:
"Incurvabunt se Illi omnes Reges, et omnes Gentes servient illi" (Psalm. lxxii. 11);
"Suges lac Gentium, et ubera Regum suges" (Esaj. lx. 16);
"Servire facient eos Gentes multae, et Reges magni" (Jerem. xxv. 14);
"Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Reges, judicavit inter Gentes" (Psalm. cx.{1} 5, 6). (Praeter alibi.) @1 cx. pro "xc."$