Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 924

Previous Number Next Number See English 

924. (Vers. 26.) "Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium" significat quod nemo in novam Domini. Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiatur, qui adulterat bona et falsificat vera Verbi, et qui jacit mala ex confirmatione et sic quoque falsa. - Per "non intrare" significatur non recipi, ut supra; per "immundum" significatur scortatio spiritualis, quae est adulteratio boni et falsificatio veri Verbi (n. 702 et 728{1}) hoc enim est ipsum immundum et impurum, quia Verbum est ipsum mundum et purum, et hoc conspurcatur a malis et falsis cum pervertitur; quod adulterium et scortatio correspondeat adulterationi boni et falsificationi veri Verbi, videatur, n. 34, 632; per "facere abominationem et mendacium" significatur facere mala et sic quoque falsa; per "abominationes" significantur omnis generis mala, imprimis quae nominantur in Decalogo (n. 891); et per "mendacium" significantur omnis generis falsa, hic, falsa mali, quae in se sunt mala, ita falsa confirmantia malum, quae eadem sunt cum malis confirmatis. Quod "mendacium" significet falsum doctrinae, est quia mendacium spirituale non aliud est; inde per "facere mendacium" significatur vivere secundum falsa doctrinae. Quod "mendacium" in Verbo significet falsum doctrinae, constare potest ex sequentibus locis:

"Excidimus foedus cum Morte, et cum Inferno fecimus visionem; posuimus Mendacium fiduciam, et in Falsitate latuimus" (Esaj. xxviii. 15);

"Vir socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur, et docuerunt linguam suam loqui Mendacium" (Jerem. ix. 4 (B.A. 5));

"Populus rebellionis ille{2} filii Mendaces, non volunt audire legem Jehovae" (Esaj. xxx. 9);

"Ecce Ego contra prophetantes somnia Mendacii; narrant ea ut seducant populum Meum per Mendacia sua" (Jerem. xxiii. 32); "Divinatores vident Mendacium, et somnia vanitatis loquuntur" (Sach. x. 2):

"Viderunt vanitatem et divinationem Mendacii; propterea quod loquimini vanitatem et videtis Mendacium, ideo ecce Ego contra vos; ut sit manus Mea contra prophetas loquentes Mendacium" (Ezech. xii. 6-9{3} cap. xxi. 34{4} (B. A. 29));

"Vae urbi sanguinum, tota Mendacio et rapina plena" (Nah. iii. 1);

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in Mendacio" (Jer xxiii. 14);

"Propheta usque ad sacerdotem, quivis facit Mendacium" (Jerem. viii. 10);

In Israele "fecerunt Mendacium" (Hosch. vii. 1);

"Vos ex patre Diabolo estis; ille homicida fuit ab initio, quia non veritas in illo; quando loquitur Mendacium, ex propriis loquitur, quia Mendacium loquens est, et pater ejus" (Joh. viii. 44);

hic etiam per "mendacium" intelligitur falsum. @1 728 pro "708"$ @2 ille pro "illi"$ @3 6-9 pro "16, 17, 18, 19"$ @4 34 pro "24"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church