925. "Nisi qui scripti in Libro vitae Agni," significat quod non alii in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiantur, quam qui credunt in Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo. - Quod haec significentur per "esse scriptum in libro vitae," videatur supra (n. 874), quibus hic plura adjicere non opus est.