Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 938

Previous Number Next Number See English 

938. (Vers. 4.) "Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum," significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem. - Quod per "videre Faciem" Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; quare illi angeli vocati sunt "angeli," et quoque "Jehovah;" fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. At per "videbunt Faciem Ipsius" hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. Quod per "videre Faciem Domini" significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. Per "Nomen Domini in frontibus illorum" significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; per "Nomen Domini significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (n. 81, 584); et per "frontem" significatur amor (n. 347, 605); et per "scriptum in fronte" significatur amor Domini in illis (n. 729); ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad, Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; inde est in communi sermone, ut "habeant Deum jugiter ante oculos." Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 129-144): et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church