939. Quod per "videre Facies Domini" non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:
"Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae" (Esaj. i. 11, 12);
"Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero" (Psalm. xxvii. 8):
"Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; veniemus ante Facies Ipsius in confessione" (Psalm. xcv. 1. 2);
"Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius" (Psalm. xlii. 3, 6 (B.A. 2, 5));
"Non videbuntur Facies Meae vacue" (Exod. xxiii. 15);
"Venire ad deprecandum Facies Jehovae" (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9);
"Illumina Facies Tuas super servum Tuum" (Psalm. xxxi. 17 (B.A. 16));
"Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah" (Psalm. iv. 7 (B.A. 6));
"Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt" (Psalm. lxxxix. 16 (B.A. 15)):
"Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur" (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 (B.A. 3, 7, 9));
"Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis" (Psalm. lxvii. 2 (B.A. 1));
"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem" (Num. vi.{3} 24-26):
"Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum" (Psalm. xxxi. 21 (B.A. 20));
"Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum" (Psalm. x 8);
Locutus Jehovah ad Mosem, "Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc" (Exod. xxxiii. 14, 15):
Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt "Panes Facierum" (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7). Saepius etiam dicitur, quod "Jehovah occultaverit," tum quod "averterit facies;" ut in his:
"Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis" (Jer. xxxiii. 5{6}; Ezech. vii. 22);
"Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis" (Esaj. lix. 2);
"Facies Jehovae non addet respicere illos" (Thren. iv. 16):
"Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua" (Mich. iii. 4);
"Abscondisti Facies Tuas" (Psalm. xxx. 8 (B.A. 7); Psalm. xliv. 25, (B.A. 24); Psalm. civ. 29);
"Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt" (Deutr. xxxi. 17, 18). (Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 (B.A. 1): Psalm. xxii. 25 (B.A. 24); Psalm. (xxvii.) 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} (B.A. 17); Psalm. lxxxviii. 15 (B.A. 14); Psalm. cii. 3 (B.A. 2); Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.) in opposito sensu per "facies Jehovae" significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:
"Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum" (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11);
"Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum" (Ezech. xiv. 7, 8);
"Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos" (Ezech. xv. 7);
"Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam" (Levit. xvii. 10);
"Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt" (Psalm. lxxx. 17 (B.A. 16));
"Facies Jehovae contra facientes malum" Psalm. xxxiv. 17 (B.A. 16)); "Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram" (Exod. xxiii. 20, 21); "Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis" (Num. x.{9} 35);
"Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra" (Apoc. xx. 11). Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:
Dixit Jehovah ad Mosen "Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet" (Exod. xxxiii. 18-23). Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genes. xxxii. 31 (B.A. 30); Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi. @1 nostrae pro "meae"$ @2 Tuas pro "suas"$ @3 vi. pro "xxvi."$ @4 eos pro "nos"$ @5 xxv. pro "xx."$ @6 5 pro "1"$ @7 18 pro "19"$ @8 Jerem. pro "Esaj."$ @9 x. pro "ix."$ @10 23 pro "29"$