94. (Vers. 9.) "Novi opera tua:" - Quod significet quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illis illorum simul, constat ex illis quae supra (n. 76) explicata sunt; hic quod videat quod in falsis sint, et tamen quoad vitam in bonis, quae credunt esse bona vitae, cum tamen non sunt.