Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. "Et afflictionem et egestatem" significat quod in falsis sint, et inde non in bonis. - "Nosse afflictionem illorum" significat videre quod in falsis sint, et "nosse egestatem" significat videre quod non in bonis; "afflictio" enim in Verbo praedicatur de falsis (ut Supra, n. 33), et "egestas" de non bonis; egestas spiritualis nec aliud est: saepius in Verbo legitur "Pauper et Egenus," et in spirituali Sensu per "pauperem" intelligitur qui non in veris est, ac per "egenum" qui non in bonis. Adjiciuntur quoque haec verba, "Dives tamen es," sed in parenthesi, et hoc quia in quibusdam codicibus omissa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church