946. (Vers. 9.) "Et dicit mihi, Vide ne; conservus tuus enim sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus; Deum adorandi significat quod Angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed Quod associati sint hominibus sicut fratres fratribus, illis qui in Doctrina Novae Hierosolymae sunt, et faciunt praecepta ejus, et quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit. - Per haec, quae Angelus hic loquitur cum Johanne, paene similia significantur quae locutus est cum illo supra (capite xix.), ubi haec:
"Et procidi ante pedes Angeli adorare illum; et dixit mihi, Vide ne; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora" (vers. 10);
per quae quod talia significentur, videatur supra (n. 818); cum differentia, quod nunc dicatur "conservus fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus;" et per "fratres Prophetas" significantur qui in doctrina Novae Hierosolymae sunt, et per "servantes verba Libri hujus" significantur qui custodiunt et faciunt praecepta illius doctrinae, quae nunc, a Domino manifestata sunt (videatur supra, n. 944).