947. (Vers. 10) "Et dicit{1} mihi, Ne obsignes verba prophetiae (Libri) hujus, quia tempus prope est," significat quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur. - Per "non obsignes verba prophetiae hujus" significatur quod Apocalypsis non occlusa erit sed aperienda, de quo sequitur: per "quia tempus prope est," significatur quod hoc necessum sit ut aliqui salventur; per "tempus" significatur status (n. 476, 562), hic status Ecclesiae quod talis sit ut necessum sit; per "prope" significatur necessum, quia per "prope" non intelligitur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, et propinquum status est necesse: quod non propinquum temporis intelligatur, patet; quia Apocalypsis scripta est principio saeculi primi; et Adventus Domini quando Ultimum Judicium, et Nova Ecclesia, quae hic per "tempus prope est," et quoque per "quae oportet fieri cito" (vers 6), et per "venio cito" (vers. 7, 20), intelliguntur, nunc post septendecim saecula apparuit et exstitit. Eadem haec etiam dicuntur in capite primo, quod illa "oporteat fieri cito" (vers. 1), et quod "tempus prope sit" (vers. 3); de quibus videatur supra (n. 4 et 9); per quae similia intelliguntur. Quod non intelligatur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, illustrabitur: Verbum in Sensu pure spirituali non aliquid trahit ex idea temporis nec ab idea spatii, quia tempora et spatia in Caelo quidem apparent sicut tempora et spatia in mundo, sed usque ibi non sunt; quare angeli tempora et spatia, quae ibi sunt apparentiae, non possunt metiri aliter quam per status, sicut hi procedunt et mutantur: ex quibus constare potest, quod in Sensu pure spirituali per "cito" et "prope" non intelligatur cito et prope temporis, sed cito et prope status. Hoc quidem potest videri sicut non ita sit; causa est quia apud homines in omni idea cogitationis inferioris eorum, quae est mere naturalis, est aliquid ex tempore et spatio; aliter in idea cogitationis superioris, in qua homines sunt cum volvunt res naturales, civiles, morales et spirituales in luce rationali interiore; tunc enim lux spiritualis, quae abstracta est a tempore et spatio, influit et illustrat. Potes hoc experiri et sic confirmari, si vis, modo attendas ad tuas cogitationes; et quoque tunc confirmaberis quod cogitatio superior et inferior sit, quoniam cogitatio simplex non potest semet intueri, nisi a quadam superiore; et nisi homini foret cogitatio superior et inferior, non foret homo sed brutum. Quod per "Ne obsignes verba prophetiae hujus" significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, est quia per "obsignare" significatur occludere, et inde per "non obsignare" significatur aperire, et per "tempus prope est" significatur quod necessum sit; est enim Apocalypsis Liber obsignatus seu occlusus quamdiu non explicatus est; atque (ut supra n. 944 ostensum est) per "verba prophetiae (Libri) hujus" intelliguntur vera et praecepta doctrinae hujus Libri a Domino aperti. Quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur, videatur supra (n. 9). Ex his constare potest, quod per "Ne obsignes verba prophetiae hujus, quia tempus prope est," significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur. @1 dicit pro "dixit"$