Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 951

Previous Number Next Number See English 

951. (Vers. 14.) "Beati facientes mandata Ipsius, ut sit potestas illorum in Arbore vitae, et portis ingrediantur in Urbem," significat quod felicitas aeterna sit illis qui vivunt secundum praecepta Domini, propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, et in Nova Ipsius Ecclesia per cognitiones de Ipso. - Per "beatos" significantur quibus felicitas vitae aeternae est (n; 639, 852, 944); per "facere mandata Ipsius" significatur vivere secundum praecepta Domini; "ut sit potestas illorum in Arbore vitae," significat ob finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, hoc est, propter Dominum, de quo sequitur; per' "portis ingredi in Urbem," significatur ut sint in Nova Domini Ecclesia per cognitiones de Ipso; per "portas" muri Novae Hierosolymae significantur cognitiones boni et veri ex Verbo (n. 899, 900, 922); et quia "unaquaevis porta erat una margarita, principaliter per "portas" significantur cognitiones de Domino (n. 916), et per "Urbem," seu Hierosolymam, significatur Nova Ecclesia cum Doctrina ejus (n. 879, 880). Quod per "ut sit potestas illorum in Arbore vitae," significetur propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis, seu propter Dominum, est quia per "Arborem vitae" significatur Dominus quoad Divinum Amorem (n. 89, 933); et per "potestatem in illa Arbore" significatur potestas a Domino, quia in Domino sunt et Dominus in illis; per haec simile significatur per quod "regnaturi cum Domino" (n. 284, 849). Quod qui in Domino sunt et Dominus in illis in omni potestate sint, adeo ut quicquid volunt, possint, Ipse Dominus dicit apud Johannem:

"Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam: si manseritis in Me, et verba Mea in vobis, quicquid volueritis, petatis, etiam fiet vobis" (xv. 5, 7);

(Similiter de potestate, Matth. vii. 7; Marc. xi. 24; Luc. xi. 9, 10;) imo apud Matthaeum:

"Jesus dixit, Si haberetis fidem, si monti huic dixeritis, Tollere, projice te in mare, fiet; imo, omnia quae petieritis credentes accipietis" (xxi. 21, 22);

per haec describitur potestas illorum qui in Domino sunt; hi non aliquid volunt, et sic non aliquid petunt, nisi a Domino; et quicquid volunt et petunt a Domino, hoc fit; nam dicit Dominus, "Sine Me non potestis facere quicquam; manete in Me et Ego in vobis;" talis potestas est angelis in Caelo, ut modo velint, obtineant; sed usque non volunt quicquam quam quod usui est, et hoc volunt sicut a se, sed usque a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church