Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 952

Previous Number Next Number See English 

952. (Vers. 15.) "Foris vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, at omnis amans et faciens mendacium," significat quod non aliquis in Novam Hierosolymam recipiatur, qui nihili facit praecepta Decalogi, et non fugit aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivit in illis. - Haec in genere significantur per omnia illa, quia sunt praecepta Decalogi quae ibi intelliguntur, ut videri potest ab Explicatione supra (n. 892), ubi similia sunt; praeter quod hic etiam nominentur "canes," per quos significantur qui in concupiscentiis sunt, de quibus etiam in Nono et in Decimo Praecepto Decalogi agitur. Per "canes" in genere significantur qui in concupiscentiis omnis generis sunt, ac illis indulgent; in specie, qui in voluptatibus mere corporeis sunt, imprimis qui in voluptate commessationum, quibus unice delectantur; quare canes in Mundo spirituali apparent ex illis qui litaverunt gulae et linguae, et vocantur ibi appetitus corporei: tales quia pingui mente sunt, nihili faciunt illa quae Ecclesiae sunt; ideo dicitur quod foris stabunt, hoc est, non in Novam Domini Ecclesiam recipiantur. Similia per "canes" significantur in his in Verbo:

"Speculatores ejus caeci omnes sunt Canes muti, spectantes, cubantes, amantes dormitare, Canes obfirmati anima, non sciunt satietatem" (Esaj. lvi. 10, 11);

"Tumultuantur sicut Canes, et circumeunt in urbe, vagantur ad comedendum, si non satiantur, ita pernoctant" (Psalm. lix. 7, 15 (, 16) (B. A. 6, 14, 15));

per "canes" intelliguntur vilissimi homines, Hiob xxx. 1; 1 Sam, xxiv. 15 (B. A. 14); 2 Sam. ix. 8; 2 Reg. viii. 13;

et quoque immundi; quare dicitur apud Mosen:

"Non inferes mercedem scorti et pretium Canis in Domum Jehovae quoad votivum quodcunque, quia abominatio Jehovae Dei tui ambo" (Deutr xxiii. 19 (B. A. 18)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church