953. (Vers. 16.) "Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis," significat testificationem a Domino coram toto Christiano Orbe, quod verum sit quod Solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt. -Quod Dominus Se hic nominet "Jesum," est, ut omnes in Orbe Christiano sciant quod Ipse Dominus, Qui fuit in mundo, illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt, manifestaverit; per "mittere Angelum testari" significatur testificatio a Domino quod verum sit; Angelus quidem id testatus est, verum non a se sed a Domino, quod patet clare (in vers. 20 sequente) ab his, "Dicit Testans haec, Etiam venio cito;" quod sit testificatio quod verum sit, est quia "testari" dicitur de veritate, quoniam veritas testatur ex se, et Dominus est Veritas (n. 6, 16, 490). "Testari" non modo significat testificari quod verum sit quod Dominus manifestaverit Johanni illa quae in hoc Libro descripta sunt, sed etiam quod nunc manifestaverit quid omnia et singula ibi significant; hoc intelligitur proprie per "testari," nam dicitur quod "testetur haec in Ecclesiis," hoc est, quod vera sint quae in visis et descriptis a Johanne continentur; "testari" enim dicitur de veritate, ut dictum est: per "vobis haec in Ecclesiis" significatur coram toto Orbe Christiano, quia ibi sunt Ecclesiae, quae hic intelliguntur.