Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 954

Previous Number Next Number See English 

954. "Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina," significat quod sit Ipse Ille Dominus Qui natus est in nundo, et tunc fuit Lux, et Qui venturus cum nova Luce, quae oram Nova Ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est. -"Ego sum Radix et Genus Davidis" significat quod Ipse Ille Dominus sit, Qui natus est in mundo, ita Dominus in Divino Humano Suo; ex hoc vocatur "Radix et Genus Davidis," et quoque "Germen Davidis" (Jerem. xxiii. (5); cap. xxxiii. 15);

tum "Virga ex trunco Jischaji," et "Surculus ex radicibus ejus" (Esaj. xi. 1, 2):

"Stella splendida et mututina" significat quod tunc fuerit Lux, et quod venturus sit cum nova Luce, quae coram Nova Ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est: vocatur "Stella splendida" ex luce cum qua venit in mundum: quare etiam vocatur "Stella" et quoque "Lux;" "Stella," Num. xxiv. 17;

Et "Lux," Joh. i. 4-12; cap. iii. 19, 21; cap. ix. 5: cap. xii. 35, 36, 46; Matth. iv. 16; Luc. ii. 30-32; Esaj. ix. 1 (B. A. 2); cap. xlix. 6;

et vocatur "Stella mututina" ex Luce quae ab Ipso coram nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, oritura est; per "Stellam" enim significatur Lux ab Ipso, quae in sua essentia est Sapientia et Intelligentia, et per "matutinum" seu "mane" significatur Adventus Ipsius, et tunc nova Ecclesia (videatur supra, n. 151).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church