Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 955

Previous Number Next Number See English 

955. (Vers. 17.) "Et Spiritus et Sponsa dicunt Veni," significat quod Caelum et Ecclesia Adventum Domini desiderent. -Per "Spiritum" significatur Caelum, per "Sponsam" Ecclesia, et per "dicere Veni" significatur desiderare Adventum Domini; quod nova Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, per "Sponsam" intelligatur, constat ex cap. xxi. 2, 9, 10 (videatur n. 881, 895); et quod per "Spiritum" intelligatur Caelum, est quia intelliguntur spiritus angelici, ex quibus novum Caelum (de quibus supra, cap. xiv. 1-7; cap. xix. 1-9; cap. xx. 4, 5). Per Ecclesiam, quae hic vocatur "Sponsa," non intelligitur Ecclesia ex illis qui in falsis fidei sunt, sed Ecclesia ex illis qui in veris fidei, hi enim desiderant lucem, proinde Adventum Domini, ut supra (n. 954).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church