Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 956

Previous Number Next Number See English 

956. "Et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, et volens accipiet aquam vitae gratis," significat quod qui scit aliquid de Adventu Domini et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera. -Per "audiens dicat Veni" significatur qui audit et inde scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; per "sitiens" dicat "veniat" significatur qui desiderat Regnum Domini, et tunc vera, oret ut Dominus cum luce veniat; per "volens accipiet aquam vitae gratis" significatur qui ex amore vult discere vera et appropriare sibi illa, accepturus sit illa a Domino absque sua opera; per "velle" significatur amare, quia quod homo ex corde vult hoc amat, et quod amat hoc ex corde vult; per "aquam vitae" significantur Divina vera per Verbum ex Domino (n. 932); et per "gratis" significatur absque sua opera. Similia per haec quae in hoc versu significantur per haec in Oratione Dominica:

"Veniat Regnum Tuum, fiat Voluntas Tua, sicut in Caelo etiam in Terra" (n.839):

"Regnum" Domini est Ecclesia quae unum facit cum Caelo; quare nunc dicitur, "Audiens dicat Veni, et sitiens veniat." Quod "sitire" significet desiderare vera constat ex his:

"Effundam aquas super Sitientem, effundam spiritum Meum super semen tuum" (Esaj. xliv. 3);

"Omnis Sitiens ite ad aquas: emite sine argento vinum et lac" (Esaj. lv. 1); "Jesus clamavit, dicens, Si quis Sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38);

"Sitit anima mea ad Deum vivum" (Psalm. xlii. 3 (B. A. 2)); "Deus, Deus meus Tu; Sitit anima mea Tibi, lassus sine aquis" (Psalm. lxiii. 2 (B. A. 1));

"Beati qui Sitiunt justitiam" (Matth. v. 6);

"Ego Sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis" (Apoc. xxi. 6);

per quae significatur quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt. Quod per "sitim" et "sitire" etiam significetur ex defectu veri perire, constat ex his:

"Exulabit populus Meus ob non agnitionem, multitudo ejus sicca Siti" (Esaj. v. 13);

"Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem, et (ad evacuandum) animam (esurientis, et) potum Sitientis deficere facit" (Esaj. xxxii. 6);

"Pauperes et egeni aquam quaerentes, sed non; lingua eorum Siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos" (Esaj. xli. 17); "Contendite cum matre vestra, ne exuam eam nudam, et occidam eam per Sitim" (Hosch. ii. (2,) 3);

"mater" ibi est Ecclesia. "Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem neque Sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes Siti" (Amos viii. 11, 13). At non defectum veri habere significatur per "non sitire," in his: "Jesus dixit, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo, non Sitiet in aeternum" (Joh. iv. 13-15);

"Jesus dixit, Qui credit in Me, non Sitiet unquam" (Joh. vi. 35);

"Redemit Jehovah Jacobum; tunc non Sitient, aquas e Petra effluere faciet illis" (Esaj. xlviii. 20, 21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church