146. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA, QUAE PROCEDUNT A DOMINO UT SOLE, ET FACIUNT CALOREM ET LUCEM IN COELO, SIT DIVINUM PROCEDENS, QUOD EST SPIRITUS SANCTUS. In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino ostensum est, quod Deus unus sit Persona et Essentia, in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus; tum quod Trinitas Ipsius nominetur Pater, Filius et Spiritus sanctus, ac quod Divinum a Quo nominetur Pater, Divinum Humanum Filius, ac Divinum Procedens Spiritus sanctus. Dicitur Divinum procedens, et usque nemo scit, unde est quod dicatur Procedens; quod non sciatur, est quia hactenus ignotum fuit, quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod ex illo Sole procedat Calor, qui in sua essentia est Divinus amor, tum Lux quae in sua essentia est Divina Sapientia; quamdiu haec ignota fuerunt, non potuit aliter sciri, quam quod Divinum procedens esset Divinum per se, quare etiam in Doctrina Trinitatis Athanasiana dicitur, quod alia Persona sit Patris, alia Filii, et alia Spiritus sancti: [2] nunc autem quando scitur, quod Dominus ut Sol appareat, haberi potest justa idea de Divino Procedente, quod vocatur Spiritus sanctus, quod sit unum cum Domino, sed quod procedat ab Ipso, sicut Calor et Lux a Sole: quae etiam causa est, quod quantum Angeli in amore et sapientia sunt, tantum sint in Divino Calore et Divina Luce. Absque cognitione, quod Dominus in Mundo spirituali appareat ut Sol, et quod Divinum Ipsius ita procedat, nusquam aliquis scire potest, quid intelligitur per procedere, ut num solum sit communicare illa quae Patris et Filii sunt, aut solum illustrare et docere; sed usque sic ex ratione illustrata non est agnoscere id pro Divino per se, et vocare Deum, ac distinguere, quando etiam notum fuit, quod Deus unus sit, et Ille Omnipraesens.