Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 147

Previous Number Next Number See English 

147. Supra ostensum est, quod Deus non sit in spatio, et quod per id sit Omnipraesens, tum quod Divinum sit idem ubivis, sed quod apparens varium Ejus sit in angelis et hominibus ex varia receptione: nunc quia Divinum Procedens a Domino ut Sole est in Luce et Calore, ac lux et calor influunt primum in universalia recipientia, quae in Mundo vocantur athmosphaerae, et hae sunt recipientia nubium,* constare potest, quod quemadmodum interiora, quae sunt intellectus apud hominem aut angelum, talibus nubibus circumvelata sunt, ita sit receptaculum Divini Procedentis; per nubes intelliguntur nubes spirituales, quae sunt cogitationes, quae si ex veris sunt, concordant cum Divina Sapientia, si autem ex falsis, discordant; quare etiam cogitationes ex veris in Mundo spirituali, quando ad visum sistuntur, apparent sicut nubes candidae[,] et cogitationes ex falsis sicut nubes atrae. Ex his constare potest, quod Divinum procedens sit quidem in omni homine, sed quod ab illo varie obveletur. * Prima editio: nubium;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church