Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. Quod Universum et omnia ejus medio Sole Mundi spiritualis a Domino creata sint, est quia ille Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, et ex Divino Amore et ex Divina Sapientia sunt omnia, ut supra n. 52 ad 82 demonstratum est. Sunt tria quae in omni creato, tam maximo quam* minimo, sunt, Finis, Causa et Effectus; creatum, in quo illa tria non sunt, non datur: haec Tria in Maximo seu in Universo in hoc ordine existunt; in Sole, qui est Primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, est Finis omnium; in Mundo spirituali sunt Causae omnium; et in Mundo naturali sunt Effectus omnium: quomodo autem haec tria in Primis et in Ultimis sunt, in sequentibus dicetur. Nunc quia non datur creatum, in quo illa tria non sunt, sequitur quod Universum et omnia ejus, a Domino per Solem, ubi est finis omnium, creata sint. * Prima editio: ["and" sign] quam


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church