Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. Ipsa Creatio non potest ad captum tradi, si non a cogitatione removeantur spatium et tempus; at si haec removentur, comprehendi potest: remove, si potes, aut quantum potes, et tene mentem in idea abstracta a spatio et tempore, ac percipies maximum spatii et minimum spatii nihil differre, et tunc non potes habere nisi similem ideam de Creatione Universi, quam de Creatione singularium in Universo; et quod diversitas in creatis existat ex eo, quod Infinita in Deo Homine sint, et inde indefinita in Sole, qui est primum procedens ab Ipso, et haec indefinita existunt sicut in imagine in Universo creato; inde est, quod non possit dari alicubi unum idem cum altero; inde est varietas omnium, quae sistitur coram oculis una cum spatio in Mundo naturali, et in apparentia spatii in Mundo spirituali: ac varietas est communium et est singularium. Haec sunt quae in Prima Parte sunt demonstrata; ut, Quod in Deo Homine Infinita distincte unum sint, n. 17 ad 22. Quod omnia in universo a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, n. 52 ad 54.* Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis recipientia, n. 55** ad 60. Quod Divinum non sit in spatio, n. 7 ad 10. Quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, n. 77 ad 82. * Prima editio: n. 52 53. ** Prima editio: 54


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church