Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 181

Previous Number Next Number See English 

181. Quoniam Gradus amoris et sapientiae sunt, etiam gradus caloris et lucis sunt: per calorem et lucem intelliguntur calor et lux spirituales, quales sunt Angelis in Coelis, et quales sunt hominibus quoad interiora quae sunt Mentis eorum, nam hominibus similis calor amoris est, et similis lux sapientiae est, quae sunt Angelis. In Coelis ita est; qualis et quantus est Angelis amor, talis et tantus est illis calor; similiter lux quoad sapientiam; causa est, quia amor in calore est, et sapientia in luce, apud illos, ut prius ostensum est: simile est in terris apud homines, cum differentia tamen, quod Angeli sentiant calorem illum, ac videant lucem illam, non autem homines; ex causa quia homines in calore et luce naturali sunt, et tamdiu non sentiunt calorem spiritualem, nisi quam per quoddam amoris jucundum, ac vident lucem spiritualem nisi quam per perceptionem veri. Nunc quia homo, dum in naturali calore et luce est, nihil scit de calore et luce spirituali apud se, et hoc non sciri potest quam per experientiam e Mundo spirituali, ideo de calore et de luce, in quibus sunt Angeli ac Coeli illorum, hic imprimis dicetur; inde et non aliunde datur in hac re illustratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church