182. Sed gradus caloris spiritualis non possunt ab experientia describi, quia amor, cui calor spiritualis correspondet, non ita cadit sub ideas cogitationis, sed gradus lucis spiritualis possunt describi, quia lux cadit, est enim haec cogitationis; ex gradibus lucis usque comprehendi possunt gradus caloris spiritualis, sunt enim in parili gradu. Quod itaque Lucem spiritualem, in qua sunt Angeli, attinet, hanc datum est oculis meis videre: Lux apud Angelos superiorum Coelorum tam candida est, ut non describi possit, ne quidem per candorem nivis, et quoque tam rutilans, ut nec describi possit, ne quidem per jubar solis mundi; verbo, Lux illa millenis vicibus excedit lucem meridianam in terris. [2] At Lux apud Angelos inferiorum coelorum aliquantum potest per comparationes describi, sed usque excedit summam lucem nostri mundi. Quod Lux Angelorum superiorum Coelorum non describi possit, est causa, quia Lux illorum unum facit cum sapientia illorum, et quia sapientia illorum est respective ad sapientiam hominum ineffabilis, ita quoque est lux. Ex his paucis constare potest, quod gradus lucis dentur; et quia sapientia et amor in simili gradu sunt, consequitur quod similes gradus caloris dentur.