Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. Quoniam Athmosphaerae sunt receptacula et continentia caloris et lucis, sequitur quod totidem gradus athmosphaerarum sint, quot sunt gradus caloris et lucis, et quoque quod totidem, quot sunt gradus amoris et sapientiae.* Quod plures Athmosphaerae sint, et illae inter se per gradus distinctae, patuit mihi a pluri experientia in Mundo spirituali; ex hac imprimis, quod Angeli inferiorum coelorum in regione angelorum superiorum non possint respirare, et quod appareant sibi trahere animam sicut solent viventia quae ab aere in aetherem elevantur, aut sicut viventia quae ab aquis in aerem; etiam Spiritus infra coelos apparent sicut in nimbo. Quod plures athmosphaerae sint, et illae per gradus inter se distinctae, videatur supra n. 176. * Prima editio: sapientiae (absque interpuncto)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church