Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. Ex his concludi potest ad illa, quae coram oculis non apparent, quia similis res cum his est: ut cum substantiis organicis, quae sunt receptacula et habitacula cogitationum et affectionum in Cerebris; cum Athmosphaeris; cum Calore et Luce; et cum Amore et Sapientia. Athmosphaerae enim sunt receptacula caloris et lucis; ac Calor et Lux sunt receptacula amoris et sapientiae; quare cum Athmosphaerarum gradus sunt, etiam similes Gradus sunt Caloris et Lucis, et similes Amoris et Sapientiae; non enim alia ratio horum est quam illarum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church