192. Quod Gradus illi sint homogenei, hoc est, ejusdem indo lis et naturae, constat ex nunc dictis: fibrae motrices Musculorum, minimae, majores et maximae, sunt homogeneae; fibrae nerveae, minimae, majores et maximae, sunt homogeneae; filamenta lignea a minimis ad eorum compositum sunt homogenea: partes lapideae et metallicae cujusvis generis, similiter: substantiae organicae, quae sunt receptacula et habitacula cogitationum et affectionum, a simplicissimis ad congregatum commune, quod est Cerebrum, sunt homogeneae: Athmosphaerae a puro aethere ad aerem sunt homogeneae: Gradus caloris et lucis in serie secundum Gradus athmosphaerarum sunt homogenei; et inde quoque gradus amoris et sapientiae sunt homogenei. Illa quae non ejusdem indolis et naturae sunt, heterogenea sunt, et non concordant cum homogeneis; ita non possunt gradus discretos simul cum illis sistere, sed modo cum suis, quae ejusdem indolis et naturae sunt, cum quibus sunt homogenea.