Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Quod in Deo sit Amor et simul Sapientia in ipsa sua essentia, a nemine negari potest; amat enim omnes ex Amore in Se, et ducit omnes ex Sapientia in Se.* Universum etiam Creatum ex Ordine spectatum, est ita plenum Sapientia ex Amore, ut dicas omnia in complexu illam ipsam esse; sunt enim indefinita in tali ordine, successive et simultanee, ut simul sumta unum faciant; ex eo et non aliunde est, quod contineri et in perpetuum conservari possint. * Prima editio: se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church