Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. Ex eo, quod ipsa Divina Essentia sit Amor et Sapientia, est quod homini binae Facultates vitae sint, ex quarum una est illi Intellectus, et ex altera est illi Voluntas; facultas ex qua Intellectus, trahit omnia sua ex influxu Sapientiae a Deo, et facultas ex qua Voluntas, trahit omnia sua ex influxu Amoris a Deo: quod homo non juste sapiat et non juste amet non tollit facultates, sed modo includit illas, et quamdiu includit illas, intellectus quidem dicitur intellectus, similiter voluntas, sed usque essentialiter non sunt; quare si facultates illae auferrentur, periret omne humanum, quod est cogitare et ex cogitare loqui, ac velle et ex velle agere. Inde patet, quod Divinum apud hominem resideat in binis illis facultatibus, quae sunt facultas sapiendi et facultas amandi, hoc est, quod possit. Quod in homine sit posse [sapere et posse] amare, tametsi non sapit et non amat sicut potest, ex multa experientia mihi innotuit, quam alibi videbis in copia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church