Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 304

Previous Number Next Number See English 

304. Ex Universali hac origine omnium in Universo creato, trahunt singula ibi simile, quod a primo suo progrediantur ad ultima, quae respective in statu quietis sunt, ut desinant et subsistant: in Corpore humano ita vadunt fibrae a suis primis formis usque dum fiunt tendines, tum fibrae cum vasculis a suis primis usque dum fiunt cartilagines et ossa,* super quibus quiescant et subsistant. Quia talis progressio a primis ad ultima est fibrarum et vasorum in homine, ideo est similis progressio statuum eorum; status eorum sunt sensationes, cogitationes, et affectiones; hae quoque a primis suis ubi sunt in luce pervadunt ad ultima, ubi sunt in umbra; seu a primis suis ubi sunt in calore ad ultima ubi non sunt in calore: et quia talis est progressio illarum, est quoque talis progressio amoris et omnium ejus, tum sapientiae et omnium ejus; verbo, talis est progressio omnium in Universo creato: hoc idem est cum hoc quod supra n. 222 ad 229 demonstratum est, quod duplicis generis gradus sint in omnium maximis et minimis quae creata sunt. Quod utriusque generis gradus etiam sint in omnium minimis, est quia Sol Spiritualis est unica substantia ex qua sunt omnia, secundum ideas spirituales Angelorum[,] n. 300. * Prima editio: ossa;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church