Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 305

Previous Number Next Number See English 

305. QUOD IN SUBSTANTIIS ET MATERIIS, EX QUIBUS SUNT TERRAE, NIHIL DIVINI IN SE SIT, SED QUOD USQUE ILLAE SINT A DIVINO IN SE. Ex origine terrarum, de qua in praecedente Articulo, constare potest, quod in substantiis et materiis illarum, nihil Divini in se sit, sed quod omni Divino in se orbatae sint; sunt enim, ut dictum est, fines et terminationes Athmosphaerarum, quarum calor desiit in frigus, lux in caliginem, et activitas in inertiam; sed usque tulerunt per continuationem ex substantia Solis Spiritualis id quod ibi a Divino fuit, quod ut supra n. 291 ad 293* dictum est, fuit sphaera ambiens Deum Hominem seu Dominum; ex hac sphaera per continuationem a Sole mediis Athmosphaeris ortae sunt substantiae et materiae e quibus terrae. * Prima editio: 298


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church