Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 367

Previous Number Next Number See English 

367. IV. Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, est quia totum, quod est cerebrum et simul corpus, originitus non consistit nisi ex fibris quae procedunt* ex suis principiis in cerebris[;] non aliunde est origo, ut patet ex illis quae mox supra n. 366, ostensa sunt; inde ex qualibet parte est totum: quod etiam vita per principia illa ex toto sit in qualibet parte, est quia totum subministrat cuilibet parti suum pensum et requisitum, et per id facit ut sit pars in toto; verbo[,] totum existit ex partibus, et partes subsistunt ex toto: quod talis reciproca communio sit, et per illam conjunctio, patet a multis in corpore. Est enim simile ibi, sicut in Civitate, Republica et Regno, quod commune existat ex hominibus qui sunt partes, et quod partes seu homines subsistant ex communi. Simile est cum omni re, quae in aliqua forma est; maxime in homine. * Prima editio: pocedunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church